- MARCHIA
- I.MARCHIAquae et Merchia quibusdam, Merche, provincia est parva Scotiae Australis, in confinio Angliae, a qua separatur Twedâ fluviâ. Eius praecipua urbs fuit Bervicum, nunc Angliae contributa. Habet ad Ortum mare Germanicum, ad Septentrionem Lothianam, ad Occasum Tuveoticam, et ad Austrum Northumbriam Angliae provin ciam.II.MARCHIAvulgo Marck, caftrum Germaniae in Marchia provinc. unde regioni nomen, ad Luppiam fluv. et prope Hamum oppid. medium fere inter Luppiam oppidum ad Ortum et Tremoniam ad Occasum 5. leucis distans, in Westphalia.III.MARCHIAvulgo die Marck German. la Mark Gall. provinc. est Germaniae, in Westphalia, sub dominio Electoris Brandeburgici, cui obvenit ex hereditate Iuliacensi. Ibi oppidum primarium Hamum, ad Luppiam fluv. A Septentrione terminatur ditione Monasteriensi, ab Ortu Ducatu Westphaliae, a Meidie et ab Occidente Montensi Ducatu.IV.MARCHIAvulgo la Marche, quae etiam la Marche de Limosin dicitur, provinc. est Galliae, in Aquitania, estque parssepten trionalis Lemovicensis provinciae quibusdam, quamquam revera provinciam separatam faciat. habet ad Boream Bituricensem Ducatum, et ad Occasum Pictavensem, Dividitur in Superiorem, cuius caput Gueretum, Gueret, et Inferiorem, cuius caput est Oratorium, le Dorat vulgo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.